WOMEN CAN BE PRIESTSheader

Responsive image

HOME

REASONS

DEFY THE POPE?!

DEBATE

MENU

Nederlands/Vlaams Deutsch Francais English language Spanish language Portuguese language Catalan Chinese Czech Malayalam Finnish Igbo
Japanese Korean Romanian Malay language Norwegian Swedish Polish Swahili Chichewa Tagalog Urdu
------------------------------------------------------------------------------------
I Epistolam ad Timotheum, II 12-14
Interaction Academic Shelves Medieval Theologians Home mss on Women Deacons SITEMAP feedback

Commentaria in I Epistolam ad Timotheum, cap. II, vers. 12-14

R. P. Cornelii A Lapide

COMMENTARIA in SCRIPTURAM SACRAM

Tomus Decimus Nonus, complectens expositionem literalem et moralem Divi Pauli Epistolarum, Parisiis, Ludovicus Vivès, Bibliopola Editor, Via Casette 23, M DCCC LVIII, pp. 205-206.

COMMENTARIA IN 1 EPISTOLAM AD TIMOTHEUM , CAP. II.

12. DOCERE AUTEM MULIERI NON PERMITT0, - in ecclesia et coetu publico, ubi agitur communis oratio, de qua hactenus egit. Unde 1 Corinth. xiv, 34 : « Mulieres, inquit, in ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit; si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.» Ut enim notat Theophylactus, mulieres aliquae tempore Pauli acceperant donum prophetiae; ne, ergo putarent sibi fas esse in ecclesia loqui et prophetare, hic eis id inhibet Apostolus, idque tam honestatis, pudoris, infirmitatis ac loquacitatis muliebris causa, inquit Chrysostomus; tam studio reverentiae et subjectionis erga virum, quae requirit, ut eo praesente et loquente sileat mulier, praesertim in ecclesia et rebus sacris ; nam privatim domi Priscilla fidem Christi docuit virum eloquentem Apollo, Act. xviii, 26. Et ad Titum 11, 4, vult Apostolus, ut matres filias et ancillas suas privatim doceant prudentiam et modestiam; et fidelis mulier infidelem virum convertere et instruere jubetur, 1 Corinth. VII, 46. Sic S. Caecilia fidem Christi docuit Valerianum sponsum suum, S. Natalia Adrianum, S. Monica Patricium, S. Martha Marium; Theodelinda Agilulphum, Longobardorum regem; Clotildis Clodoveum, Flavia Domitilla Flavium Clementem. Nam, ut inquit Chrysostomus, hom. 60 in Joannem : « Nihil potentius est muliere bona ad instruendum et informandum virum quaecumque voluerit, neque tam leviter amicos, neque magistros, neque principes patietur, ut conjugem admonentem atque consulentem; habet enim voluptatem quamdam admonitio uxoria, cum plurimum amet (vel, ut alii legunt, ametur), quod consulit.»

Adde, non tantum Apostolum hic vetare , ne publice doceat mulier, puta in ecclesia, verum etiam nec permittere illi ut privatim doceat, si id facere velit quasi ex officio vel auctoritate. Unde sequitur : -

NEQUE DOMINARI (Graece authentein, hoc est, auctoritatem usurpare) IN VIRUM (supple permitto mulieri), SED ESSE IN SILENTIO. - Graece hesuchia, id est quiete. Hoc silentium, haec verecundia, haec modestia longe magis mulierem ornat, quam pretiosa vestis, inquit Chrysostomus. Et, ut ait Euripides in Heraclid. : « Feminae pulcherrimum donum est silentium et modestia, et intus tranquillam manere.» Hinc Gorgoniam sororem ita laudat Nazianzenus : «Quid silentio prudentius? quaenam res divinas tum ex divinis oraculis, tum ex propria intelligentia et sagacitate magis cognovit? quaenam rursus minus locuta est quam illa, in muliebribus pietatis finibus se continens? »

Ex hoc Apostoli loco Epiphanius, haeres. 49, quae est Quintilianorum, confutat eos, quod mulieres ad episcopatum aut presbyterium assumerent, in gratiam et honorem Evae.

Si enim Apostolus docere, imo loqui non permittit mulieri in ecclesia, quid, si vidisset quod hoc saeculo vidimus, mulierem scilicet Ecclesiae alicujus caput, rectricem et doctricem? an non exclamasset : Monstrum horrendum! nimirum justo Dei judicio tale sibi deligunt monstrosum caput, qui caput a Christo constitutum, S, Petrum dico, sanctique Petri successores nolunt agnoscere.

13. ADAM ENIM PRIMUS FORMATUS EST, DEINDE EVA : ET ADAM NON EST SEDUCTUS, MULIER AUTEM SEDUCTÀ IN PRAEVARICATIONE FUIT. - q. d. Mulier debet silere et discere (non docere), atque subjecta esse viro, quia vir illi praestat, tunc dignitate primae creationis : primo enim Adam fuit creatus, deinde ex Adamo Eva; tam vigore rationis; Eva enim leviter et temere permisit se seduci , non autem Adam. Ita Chrysostomus, qui notat, exemplo primae mulieris Evae tacite hic a Paulo reliquas feminas omnes temeritatis et levitatis argui.

Hinc pulchre ait Primasius : « Docet Apostolus feminas oportere esse viris subjectas, quia et posteriores sunt in ordine, et priores in culpa. »

14. ADAM NON EST SEDUCTUS, MULIER AUTEM SEDUCTA IN PRAEVARICATIONE FUIT. - «Seducta, » Graece apatetheisa, id est decepta, q. d. Mulier, ubi decepta fuit, praevaricata est, et transgredi coepit praeceptum Domini.

Quaeritur : Quomodo Adam dicitur non esse seductus , cum ab Eva sit deceptus, et pomum vetitum acceperit, ac comederit? Respondet primo Magister Sentent., in II , dist. xxii, solam Evam dici seductam, quia sola Eva credidit tria, quae serpens promiserat, si de pomo vetito comederet, scilicet primo, se non morituros; secundo, similes Deo futuros; tertio, boni malique notitiam habituros. Sed repugnant plerique Patres, qui Adam etiam haec credidisse volant, et colligitur Gen. III, 22, ubi Deus irridens Adae credulitatem et appetitum omniscientiae et cujusdam divinitatis : « Ecce Adam , ait, quasi unus ex nobis factus est , scions bonum et malum. »

Secundo, aptius Ambrosius legens , «a mulier seducta, facta est in praevaricationem, » id est fuit viro auctrix praevaricationis, non contra.

Tertio, alii repetunt ex vers. praeced. to primus, q. d. Adam prior non fuit seductus, sed Eva. Ita Theodoretus, Oecumenius, Haymo.

Quarto, alii sic explicant, q. d. Adamo non fuit persuasum, sed Evae, Deum non praecipisse ne comederent de ligno scientiae boni et mali; Adam ergo non fuit seductus, sed sciens ac prudens violavit praeceptum Dei.

Quinto et planius , « Eva fuit seducta, » quia a serpente volente eam decipere, fuit decepta. Unde et ab hoc deceptore se deceptam profitetur, dicens : « Serpens decepit me. » Adam vero non fuit « seductus, » id est a serpente deceptus : serpens enim non ausus fuit virum aggredi, sed mulierem, quam facilius se decepturum sciebat.

Hinc etiam Adam non se excusavit ut a serpente aliove aliquo deceptum, sed tantum ut allectum ab uxore (nec enim Eva voluit decipere Adamum, sed tantum allicere ad esum sui pomi), tantumque comedisse, ut illi quasi sociae morem gereret : « Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. »

Ubi tamen nota : Mox ut Adam consensit mulieri factusque inobediens, voluit comedere de ligno vitae, elatus in superbiam, lapsus est in caecitatem, et credidit serpentis promissis voluitque Deo similis fieri, ac speravit ex pomi esu omniscientiam, ut jam dixi. Hoc enim est quod Deus eum irridens dixit : « Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. » Ita Theophylactus, Ambrosius, Chrysostomus, Anselmus, Augustinus, lib. XIV De Civit., cap. xvii; Hieronymus, lib. I Contra Jovin. q. d. Paulus: Ergo mulier, utpote a serpente seducta., viro inferior est ratione et prudentia; ergo illi subsit oportet. Secundo, ergo juste Deus in poenam peccati, qua virum allexit ad peccatum, illam viro subjecit. Et, ut ait Chrysostomus et Oecumenius, semel mulier male docuit, et virum cunctaque pervertit : ultra ergo non doceat, sed sileat, et a viro bene loqui et agere discat, Audi Tertullianum, lib. De Habitu mulierum, mulierem alloquentem « Tu, ait, es diaboli janua, tu es arboris illius resignatrix, tu es divinae legis prima desertrix; tu es, quae eum invasisti, quem diabolus aggredi non valuit; tu imaginem Dei hominem tam facile elisisti ; propter tuum meritum , id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit. »

Search our web site Support our campaign Sitemap Contemporary theologians Overview Latin Archive Go back to home page