|
Haller, Quellen zur Geschichte der
Enstehung des Kirchenstaates, 1907, p. 241.
§ 1. In nomine sanctae et individuae
trinitatis patris scilicet et filii et spiritus sancti.
Imperator Caesar Flavius Constantinus in Christo Iesu, uno ex eadem
sancta trinitate salvatore domino deo nostro, fidelis mansuetus, maximus,
beneficus, Alamannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus,
Hunnicus, pius, felix, victor ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac
beatissimo patri patrum Silvestrio, urbis Romae episcopo et papae, atque
omnibus eius successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi
sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverentissimis et deo amabilibus
catholicis episcopis eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae per hanc nostram
imperialem constitutionem subiectis in universo orbe terrarum, nunc et in
posteris cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, caritas, gaudium,
longanimitas, misericordia a deo patre omnipotente et Iesu Christo filio eius
et spiritu sancto cum omnibus vobis.
§ 2. Ea quae salvator et redemptor noster dominus deus Iesus
Christus, altissimi patris filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum,
interveniente patre nostro Silvestrio summo pontifice et universali papa,
mirabiliter operari dignatus est, liquida enarratione per huius nostrae
imperialis institutionis paginam ad agnitionem omnium populorum in universo
orbe terrarum nostra studuit propagare mansuetissima serenitas. Primum quidem
fidem nostram, quam a praelato beatissimo patre et oratore nostro Silvestrio
universali pontifice edocti sumus, intima cordis confessione ad instruendas
omnium vestrum mentes proferentes et ita demum misericordiam dei super nos
diffusam annuritiantes.
§ 3. Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram
sacram pragmaticam iussionem significavimus, nos a culturis idolorum,
simulacria mutis et surdis manufactis, diabolicis compositionibus atque ab
omnibus Satanae pompis recessisse et ad integram Christianorum fidem, quae est
vera lux et vita perpetua, pervenisse credentes iuxta id, quod nos isdem
almificus summus pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in deum
patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium, et in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum deum nostrum,
per quem creata sunt omnia, et in spiritum sanctum, dominum et vivificatorem
universae creaturae. Hos patrem et filium et spiritum sanctum confitemur, ita
ut in trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis et unitas potestatis:
pater deus, filius deus et spiritus sanctus deus, et tres unum sunt in Iesu
Christo. Tres itaque formae, sed una potestas.
§ 4. Nam sapiens retro semper deus edidit ex se, per quod
semper erant gignenda saecula, verbum, et quando eodem solo suae sapientiae
verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat, cuncta suo arcano
componens mysterio. Igitur perfectis caelorum virtutibus et universis terrae
materiis, pio sapientiae suae nutu ad imaginem et similitudinem suam primum de
Iimo terrae fingens hominem, hunc in paradiso posuit voluptatis; quem antiquus
serpens et hostis invidens, diabolus, per amarissimum ligni vetiti gustum
exulem ab eisdem effecit gaudiis, eoque expulso non desinit sua venenosa multis
modis protelare iacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus idolorum
culturae, videlicet creaturae et non creatori, deservire suadeat, quatenus per
hos eos, quos suis valuerit irretire insidiis, secum aeterno efficiat
concremandos supplicio. Sed deus noster, misertus plasmae suae, dirigens
sanctos suos prophetas, per quos lumen futurae vitae, adventum videlicet filii
sui, domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi, annuntians, misit eundem
unigenitum suum filium et sapientiae verbum. Qui descendens de caelis propter
nostram salutem natus de spiritu sancto et Maria virgine, verbum caro factum
est et habitavit in nobis. Non amisit, quod fuerat, sed coepit esse, quod non
erat, deum perfectum et hominem perfectum, ut deus mirabilia perficiens et ut
homo humanas passiones sustinens. Ita verum hominem et verum deum praedicante
patre nostro Silvestrio summo pontifice intellegimus, ut verum deum verum
hominem fuisse nullo modo ambigamus; electisque duodecim apostolis, miraculis
coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit. Confitemur eundem
dominum Iesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum, crucifixum,
secundum scripturas tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in caelis
atque sedentem ad dexteram patris, inde venturum iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.
§ 5. Haec est enim fides nostra orthodoxa a beatissimo patre
nostro Silvestrio summo pontifice nobis prolata; exhortantes idcirco omnem
populum et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere ac praedicare et
in sanctae trinitatis nomine baptismi gratiam consequi et dominum Iesum
Christum salvatorem nostrum, qui cum patre et spiritu sancto per infinita vivit
et regnat saecula, quem Silvester beatissimis pater noster universalis
praedicat pontifex, corde devoto adorare.
§ 6. Ipse enim dominus deus noster, misertus mihi peccatori,
misit sanctos suos apostolos ad visitandum nos et lumen sui splendoris infulsit
nobis et abstracto a tenebris ad veram lucem et agnitionem veritatis me
pervenisse gratulamini. Nam dum valida squaloris lepra totam mei corporis
invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec
unius quidem promerui saluti; ad haec advenerunt sacerdotes Capitolii, dicentes
mihi debere fontem fieri in Capitolio et compleri hunc innocentium infantum
sanguine et calente in eo loto me posse mundari. Et secundum eorum dicta
aggregatis plurimis innocentibus infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum
sacerdotes eos mactari et ex eorum sanguine fontem repleri, cernens serenitas
nostra lacrimas matrum eorum, ilico exhorrui facinus, misertusque eis proprios
illis restitui praecepimus filios, datisque vehiculis et donis concessis
gaudentes ad propria relaxavimus.
§ 7. Eadem igitur transacta die, nocturna nobis facta
silentia, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli sanctus Petrus et Paulus
dicentes mihi: "Quoniam flagitiis posuisti terminum et effusionem sanguinis
innocentis horruisti, missi sumus a Christo domino deo nostro, dare tibi
sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra et fac quodcumque
indicamus tibi. Silvester episcopus civitatis Romae ad montem Seraptem
persecutiones tuas fugiens in cavernis petrarum cum suis clericis latebram
fovet. Hunc cum ad te adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua
dum te tertio merserit, omnis te valitudo ista deseret leprae. Quod dum factum
fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes iussu tuo per
totum orbem ecclesiae restaurentur, te autem ipsum in hac parte purifica, ut
relicta omni superstitione idolorum deum vivum et verum, qui solus est et
verus, adores et excolas, ut ad eius voluntatem adtingas."
§ 8. Exsurgens igitur a somno protinus iuxta id, quod a
sanctis apostolis admonitus sum, peregi, advocatoque eodem praecipuo et
almifico patre et illuminatore nostro Silvestrio universali papa, omnia a
sanctis apostolis mihi praecepta edixi verba, percunctatique eum sumus, qui
isti dii essent: Petrus et Paulus? Ille vero non eos deos debere dici, sed
apostolos salvatoris nostri domini dei Iesu Christi. Et rursum interrogare
coepimus eundem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imaginem expressam
haberet, ut ex pictura disceremus hos esse, quos revelatio docuerat. Tunc isdem
venerabilis pater imagines eorundem apostolorum per diaconem suum exhiberi
praecepit. Quas dum aspicerem et eorum, quos in somno videram figuratos, in
ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapibus
meis confessus sum eos esse, quos in somno videram.
§ 9. Ad haec beatissimus isdem Silvester pater noster, urbis
Romae episcopus, indixit nobis poenitentiae tempus intro palatium nostrum
Lateranense in uno cubiculo in cilicio, ut omnia, quae a nobis impie [peracta
atque] iniuste disposita fuerant, vigiliis, ieiuniis atque lacrimis et
orationibus apud dominum deum nostrum Iesum Christum salvatorem impetraremus.
Deinde per manus impositionem clericorum usque ad ipsum praesulem veni, ibique
abrenuntians Satanae pompis et operibus eius vel universis idolis manufactis,
credere me in deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium et
invisibilium, et in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum, qui
natus est de spiritu sancto et Maria Virgine, spontanea voluntate coram omni
populo professus sum; benedictoque fonte illic me trina mersione unda salutis
purificavit. Ibi enim, me posito in fontis gremio, manu de caelo me contingente
propriis vidi oculis; de qua mundus exsurgens, ab omni me leprae squalore
mundatum agnoscite. Levatoque me de venerabili fonte, indutus vestibus
candidis, septemformis sancti spiritus in me consignatione adhibuit beati
chrismatis unctionem et vexillum sanctae Crucis in mea fronte linivit dicens:
"Signat te deus sigillo fidei suae in nomine patris et filii et spiritus sancti
in consignatione fidei." Cunctus clerus respondit: "Amen." Adiecit praesul:
"Pax tibi."
§ 10. Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis
mysterium et post curationem corporis mei a leprae squalore agnovi, non esse
alium deum nisi patrem et filium et spiritum sanctum, quem beatissimus
Silvester papa praedicat, trinitatem in unitate, unitatem in trinitate. Nam
omnes dii gentium, quos usque hactenus colui, daemonia, opera homiritim
manufacta comprobantur etenim, quantam potestatem isdem salvator noster suo
apostolo beato Petro contulerit in caelo ae terra, lucidissime nobis isdem
venerabilis pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens ait:
"Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi
non praevalebunt adversus eam." Advertite potentes et aurem cordis intendite,
quid bonus magister et dominus suo discipulo adiunxit inquiens: "Et tibi dabo
claves regni caelorum; quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in
caelis et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis." Mirum
est hoc valde et gloriosum, in terra ligare et solvere et in caelo ligatum et
solutum esse.
§ 11. Et dum haec praedicante beato Silvestrio agnoscerem et
beneficiis ipsius beati Petri integre me sanitati comperi restitutum, utile
iudicavimus una cum omnibus nostris satrapibus et universo senatu, optimatibus
etiam et cuncto populo Romano, gloriae imperii nostri subiacenti, ut, sicut in
terris vicarius filii dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui
ipsius principis apostolorum gerunt vices, principatus potestatem amplius, quam
terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur concessam, a
nobis nostroque imperio obtineant; eligentes nobis ipsum principem apostolorum
vel eius vicarios firmos apud deum adesse patronos. Et sicut nostra est terrena
imperialis potentia, eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter
honorare et amplius, quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem
sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et
gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem.
§ 12. Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam
super quattuor praecipuas sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam
et Hierosolymitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum dei
ecclesias; et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae
extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat et
eius iudicio, quaeque ad cultum dei vel fidei Christianorum stabilitate
procuranda fuerint, disponantur. iustum quippe est, ut ibi lex sancta caput
teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor, salvator noster, beatum
Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram, ubi et crucis patibulum
sustinens beatae mortis sumpsit poculum suique magistri et domini imitator
apparuit, et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant, ubi
eorum doctor beatus Paulus apostolus pro Christo extenso collo martyrio
coronatus est; illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctum doctoris
quiescit corpus, et ibi proni ac humiliati caelestis regis, die salvatoris
nostri Iesu Christi, famulentur officio, ubi superbi terreni regis serviebant
imperio.
§ 13. Interea nosse volumus omnem populum universarum
gentium ac nationum per totum orbem terrarum, construxisse nos intro palatinium
nostrum Lateranense eidem salvatori nostro domino deo Iesu Christo ecclesiam a
fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de eius fundamentis
secundum numerum duodecim apostolorum cophinos terra onustatos propriis
asportasse humeris; quam sacrosanctam ecclesiam caput et verticem omnium
ecclesiarum in universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari
sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta statuimus. Construximus
itaque et ecclesias beatorum Petri et Pauli, principum apostolorum, quas auro
et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore
recondentes, thecas ipsorum ex electro, cui nulla fortitudo praevalet
elementorum, construximus et crucem ex auro purissimo et gemmis pretiosis per
singulas eorum thecas posuimus et elavis aureis oonfiximus, quibus pro
concinnatione luminariorum possessionum praedia contulimus, et rebus diversis
eas ditavimus, et per nostras imperialium iussionum sacras tam in oriente quam
in occidente vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Iudaea,
Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia vel diversis insulis nostram
largitatem eis concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris
nostri Silvestrii pontificis successorumque eius omnia disponantur.
§ 14. Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et gentium
nationes in universo orbe terrarum; exhortantes omnes, ut deo nostro et
salvatori Iesu Christo immensas una nobiscum referatis grates, quoniam ipse
deus in caelis desuper et in terra deorsum, qui nos per suos sanctos visitans
apostolos sanctum baptismatis sacramentum percipere et corporis sanitatem
dignos effecit. Pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis,
beatissimis Petro et Paulo et per eos etiam beato Silvestrio patri nostro,
summo pontifici et universali urbis Romae papae, et omnibus eius successoribus
pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri atque
de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, quod omnibus in
toto orbe terrarum praefertur atque praecellet palatiis, deinde diademam
videlicet coronam capitis nostri simulque frygium nec non et superhumerale,
videlicet lorum, qui imperiale circumdare assolet collum, verum etiam et
clamidem purpuream atque tunicam coccineam et omnia imperialia indumenta seu et
dignitatem imperialium praesidentium equitum, conferentes etiam et imperialia
sceptra simulque et conta atque signa, banda etiam et diversa ornamenta
imperialia et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis
nostrae.
§ 15. Viris enim reverentissimis, clericis diversis
ordinibus eidem sacrosanctae Romanas ecclesiae servientibus illud culmen,
singularitatem, potentiam et praecellentiam habere sancimus, cuius amplissimus
noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici,
nec non et ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgantes decorari; et
sicut imperialis militia, ita et clerum sacrosanctae Romanae ecelesiae ornari
decernimus; et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis,
cubiculariorum nempe et ostiariorum atque omnium excubiorum ornatu decoratur,
ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus; et ut amplissime
pontificalis decus praefulgeat, decernimus et hoc, ut clerici eiusdem sanctae
Romanae ecclesiae mappulis ex linteaminibus, id est candidissimo colore, eorum
decorari equos et ita equitari, et sicut noster senatus calciamenta uti cum
udonibus, id est candido linteamine illustrari: ut sicut caelestia ita et
terrena ad laudem dei decorentur; prae omnibus autem licentiam tribuentes ipso
sanctissimo patri nostro Silvestrio, urbis Romae episcopo et papae, et omnibus,
qui post eum in successum et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis
pontificibus, pro honore et gloria Christi dei nostri in eadem magna dei
catholica et apostolica ecclesia ex nostra synclitu, quem placatus proprio
consilio clericare voluerit et in numero religiosorum clericorum connumerare,
nullum ex omnibus praesurnentem superbe agere.
§ 16. Decrevimus itaque et hoc, ut isdem venerabilis pater
noster Silvester, summus pontifex, vel omnes eius successores pontifices
diademam videlicet coronam, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro
purissimo et gemmis pretiosis uti debeant et eorum capite ad laudem dei pro
honore beati Petri gestare; ipse vero sanctissimus papa super coronam
clericatus, quam gerit ad gloriam beati Petri, omnino ipsam ex auro non est
passus uti coronam, frygium vero candido nitore splendidam resurrectionem
dominicam designans eius sacratissimo vertici manibus nostris posuimus, et
tenentes frenum equi ipsius pro reverentia beati Petri stratoris officium illi
exhibuimus; statuentes, eundem frygium omnes eius successores pontifices
singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri.
§ 17. Unde ut non pontificalis apex vilescat, sed magis
amplius quam terreni imperii dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam
palatium nostrum, ut praelatum est, quamque Romae urbis et omnes Italias seu
occidentalium regionum provincias, loca et civitates saepefato beatissimo
pontifici, patri nostro Silvestrio, universali papae, contradentes atque
relinquentes eius vel successorum ipsius pontificum potestati et ditioni firma
imperiali censura per hanc nostram divalem sacram et pragmaticum constitutum
decernimus disponenda atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus
permanenda.
§ 18. Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regni
potestatem orientalibus transferri ac transmutari regionibus et in Byzantias
provincia in optimo loco nomini nostro civitatem aedificari et nostrum illic
constitui imperium; quoniam, ubi principatus sacerdotum et christianae
religionis caput ab imperatore caelesti constitutum est, iustum non est, ut
illic imperator terrenus habeat potestatem.
§ 19. Haec vero omnia, quas per hanc nostram imperialem
sacram et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in
finem mundi illibata et inconcussa permanenda decernimus; unde coram deo vivo,
qui nos regnare praecepit, et coram terribili eius iudicio obtestamus per hoc
nostrum imperialem constitutum omnes nostros successores imperatores vel
cunctos optimates, satrapes etiam, amplissimum senatum et universum populum in
toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio nostro
subiacenti, nulli eorum quoquo modo licere, haec, quae a nobis imperiali
sanctione sacrosanctae Romanae ecclesiae vel eius omnibus pontificibus concessa
sunt, refragare aut confringere vel in quoquam convelli. Si quis autem, quod
non credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, aeternis
condemnationibus subiaceat innodatus, et sanctos dei principes apostolorum
Petrum et Paulum sibi in praesenti et futura vita sentiat contrarios, atque in
inferno inferiori concrematus, cum diabolo et omnibus deficiat impiis.
§ 20. Huius vero imperialis decreti nostri paginam propriis
manibus roborantes super venerandum corpus beati Petri, principis apostolorum,
posuimus, ibique eidem dei apostolo spondentes, nos cuncta inviolabiliter
conservare et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis
relinqui, beatissimo patri nostro Silvestrio summo pontifici et universali
papae eiusque per eum cunctis successoribus pontificibus, domino deo et
salvatore nostro Iesu Christo annuente, tradidimus perenniter atque feliciter
possidenda.
Et subscriptio imperialis:
Divinitas vos conservet per multos
annos, sanctissimi ac beatissimi patres.
Datum Roma sub die tertio
Kalendarum Aprilium,
domino nostro Flavio Constantino augusto quater et
Gallicano viris clarissimis consulibus.

Join our Women Priests' Mailing List
for occasional newsletters:
An email will be immediately sent to you
requesting your confirmation.

Please, credit this document
as published by www.womenpriests.org!