WOMEN CAN BE PRIESTSheader

Responsive image

HOME

REASONS

DEFY THE POPE?!

DEBATE

MENU

Nederlands/Vlaams Deutsch Francais English language Spanish language Portuguese language Catalan Chinese Czech Malayalam Finnish Igbo
Japanese Korean Romanian Malay language Norwegian Swedish Polish Swahili Chichewa Tagalog Urdu
------------------------------------------------------------------------------------
Durandus de Sancto Porciano
Interaction Academic Shelves Medieval Theologians Home mss on Women Deacons SITEMAP feedback

Durandus de Sancto Porciano

Magistri Durandi de Sancto Porciano, Ord. Praed. et Meldensis Episcopi

in

Petri Lombardi Sententias Theologicas Commentariorum libri IIII

Venetiis, MDLXXI, ex typographia Guerraea, f 364-v.

Vol. 4, Dist. 25, Quaestio 2

Read the English translation.

Utrum mulier uel puer possint ordinari

Secundo quaeritur de defectibus qui possunt circa ordines contingere. Et primò de defectu naturae, & secundo de defectu culpae. Quantum ad primum quaeritur utrum defectus naturae, puta sexus, uel aetatis impediat aliquem a susceptione ordinis quòd est quaerere utrum mulier uel puer possint ordinari. Et arguitur quòd possint: quia simile uidetur de ordine & aliis sacramentis, sed tam uir quàm mulier, tam paruulus quàm adultus possunt alia sacramenta suscipere, ut baptismum & Eucharistiam, & huiusmodi, ergo etc.

2. Item ea quae sunt eiusdem speciei possunt recipere actiones eiusdem agentis, sed uir & mulier, adultus & paruulus sunt eiusdem speciei, ergo possunt ab Episcopo aequaliter ordinari.

3. Ad idem est quod dicitur.27. quaest.1. de diaconissa, cap. diaconissa. & 32. dist. cap. presbyter.

4. In contrarium est: quia ordinibus est annexum officium docendi, sed pueris & mulieribus non conuenit docere: pueris quidem propter defectum rationis, mulieribus propter interdictum Apostoli Tim.2. Mulierem docere in Ecclesia non permitto, neq; dominari in uirum, quare etc.

5. Item ordinatis contingit sacra uasa tangere, sed hoc non est licitum mulieribus: ut habetur. 23. dis. cap. sacratas. ergo mulier non est ordinanda.

6. Responsio. A susceptione ordinis potest aliquid impedire, uel quia oppositum est de necessitate sacramenti, uel de necessitate praecepti, uel de congruitate & honestate suscipiendi. Primò modo impedit sexus muliebris à susceptione ordinis: quia sexus uirilis est de necessitate sacramenti, cuius causa principalis est institutio Christi, cui ius fuit instituere sacramenta tam quoad administrantes, quam quoad suscipientes. Christus autem non ordinauit nisi uiros in coena quando potestatem consecrandi eis tribuit, & post resurrectionem quando spiritum sanctum dedit eis dicens: quorum remiseritis peccata. etc. nec matrem suam (quamuis oim [=Maria?] mulierum esset sanctissima) ad aliquem gradum ordinis promouit: Apostolus etiam qui tradidit nobis quod à Domino accepit, ut habetur.1.Corin.11. innuit mulieres non debere ordinari, nec habere gradum doctrinae in Ecclesia, qui competit ordinatis, ut tactum est in arguendo. Nec potest dici quod istud solum est ex ordinatione Apostolorum, & non ex statuto Christi: quia auferre alicui dignitatem sibi utilem ad salutem, & concessam à Christo non potest esse sine praeiudicio, quia etiam hoc esset praeiudicium in rebus temporalibus, sed dignitas ordinis utilis est ad promotionem salutis in recte utentibus, ergo si fuisset concessum à Christo quod mulieres potuissent ordinari, istud non posset eis sine praeiudicio auferri. Tenendum est igitur quod mulieres non possent ordinari ex institutione Christi: ratio autem congruentiae est, quia per ordinem ponitur aliquis in gradu excellentiae super alios non ordinatos, sed talis gradus non competit mulieribus super uiros, sed potius status subiectionis propter infirmitaten corporis & imperfectionem rationis, ergo &c. Sic ergo sexus muliebris impedit à susceptione ordinis: quia oppositum est de necessitate sacramenti.

7. Aetas autem puerilis (ut dicunt quidam) impedit a susceptione maiorum ordinum: quia oppositum est de necessitate praecepti, sed non à susceptione minorum, nisi de congruitate tantum. Ratio primi est: quia maioribus ordinibus est annexum uotum continentiae ex statuto ecclesiae,sed ad illud nullus potest se obligare nisi habens usum rationis & discretionis, ergo nullus debet secundum statutum ecclesiae ad maiores ordines promoueri ante annos discretionis. Ratio secundi est: quia congruum est, ut nulli detur gradus cuius actum exercere non potest, sed actus quorumcunque ordinum etiam minorum non potest debite exerceri nisi ab habentibus usum rationis & discretionis, ergo non est congruum quod ante hoc tempus aliqui promoueantur ad minores ordines, nisi forte esset urgens necessitatis & spes magni profectus: ueruntamen aetas puerilis non impedit à susceptione ordinum quantum est de neccessitate sacramenti (ut uidetur eisdem) quia aliquis potest habere potestatem cuius non habet usum: & ideo licet pueri carentes usu rationis non possint habere executionem ordinis, possunt tamen potestatem ordinis recipere, & processu temporis actum eius exercere.

8. Istud ultimum uidetur satis dubium, praecipue si per paruulos intelligantur pueri qui omnino carent usu rationis: primo quia satis uidetur absurdum quod talis paruulus posset sacerdos fieri, uel episcopus ordinari. Secundo quia ad susceptionem cuiuslibet sacramenti requiritur propria intentio suscipiendi si sit adultus, uel interpretatiua si sit paruulus, sed in tali paruulo si ordinetur de facto non potest esse propria uoluntas suscipiendi ordinem cum non habeat usum: rationis, nec interpretatiua, quia licet uoluntas parentum, uel eorum qui uicem parentum gerunt possit esse interpretatiua uoluntatis paruulorum quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis paruulorum corporalis, uel spiritualis, propter quod intentio parentum eos ad baptismum offerentium, uel ecclesiae sufficit ad susceptionem baptismi salutaris, uoluntas tamen parentum non uidetur sufficere ad hoc, ut paruuli suscipiant sacramentum ordinis quod non est de necessitate salutis, sed, supererogationis & constituit hominem in gradu dignitatis, quia quoad hoc non bene patet quomodo uoluntas parentum, uel quorumcunque aliorum sit interpretatiua uoluntatis paruulorum, cum paruuli licite possint talibus dissentire post quam ad annos discretionis peruenerint. Et iterum, quia baptismus ordinatur ad deletionem peccati originalis quod contrahit paruulus ex actu parentum, congruum est quod uoluntas parentum sufficiat eis ad suscipiendum baptismum: sed haec causa in aliis sacramentis non habet locum.

9. Ad arg. in oppositum. Ad primum dicendum quod non est simile de ordine & aliis sacramentis potissime quantum ad mulieres, quia alia sacramenta ordinantur contra defectum communem uiris & mulieribus, ut baptismus & eucharistia, & poenitentia, extrema unctio: uel ad actum communem utriusque; & confirmatio, quae ordinatur ad confessione fidei ad quam tenentur tam uiri qua mulieres, sacramentum autem ordinis constituit in gradu excellentiae super alios & doctrinae, qui non competit mulieribus, ut dictum est, de pueris autem dicendum est ut in corpore quaestionis.

10. Ad secundum dicendum quod illud est uerum quando agens agit ex necessitate naturae, non autem quando agit uoluntarie, uel ut instrumentum agentis uoluntarij: sicut est de illo qui ministrat sacramenta qui non agit nisi secundum formam impositam à principali agente.

11. Ad tertium dicendum quod canones uocant diaconissam non ab ordine diaconatus, sed a benedictione, quia competit ei legere homilia in matutinis, non autem euangelium in missa, uel ministrare circa altare in missa ut diacono conuenit: presbyteram uero uocat canon uiduam quae habet custodire res ecclesiae, sicut apparet ex sequenti cap. mulieres.

Please, credit this document
as published by www.womenpriests.org!

Search our web site Support our campaign Sitemap Contemporary theologians Overview Latin Archive Go back to home page


Wijngaards Institute for Catholic ResearchThis website is maintained by the Wijngaards Institute for Catholic Research.

The Institute is known for issuing academic reports and statements on relevant issues in the Church. These have included scholars' declarations on the need of collegiality in the exercise of church authority, on the ethics of using contraceptives in marriage and the urgency of re-instating the sacramental diaconate of women.

Visit also our websites:Women Deacons, The Body is Sacred and Mystery and Beyond.

You are welcome to use our material. However: maintaining this site costs money. We are a Charity and work mainly with volunteers, but we find it difficult to pay our overheads.


Visitors to our website since January 2014.
Pop-up names are online now.



The number is indicative, but incomplete. For full details click on cross icon at bottom right.


Please, support our campaign
for women priests
Join our Women Priests' Mailing List
for occasional newsletters:
Email:
Name:
Surname:
City:
Country:
 
An email will be immediately sent to you
requesting your confirmation.