|
| Interaction | Academic Shelves | Medieval Theologians | Home | mss on Women Deacons | SITEMAP | feedback |
Duns Scoti Opera Omnia, vol XXIV, Paris 1894, pp. 367 -371.
Reportata Parisiensia, Liber 4, Distinctio
25, Quaestio 2
Read the English
translation.
Utrum sexus muliebris, vel aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Quod non. Ad Galat.3.scribitur; In Christo Jesu, non est masculus,
nec foemina, nec servus, nec liber; igitur nec sexus, neque conditio
videtur impedire susceptionem Ordinum. Et ibidem dicitur quod Christus
principaliter ordinat; ergo, etc. Deinde, alia sacramenta non excludunt quin
uterque sexus vere recipiat; patet inductive in omnibus per id, quia aeque
possunt ministrari mulieribus sicut viris.
Item
in Can.distinct.32.cap.ultimo, Presbytera, et 1. cap. mulieres Presbyteras,
et 27.quaest. 1. dicitur quod Diaconissa non debet ordinari ante 40. annos;
ergo mulieres possunt accipere Ordines principales, ut Diaconatus et
Presbyteratus.
Item,
quod aetas puerilis non impediat susceptionem Ordinis, probatur, quia pueri
possunt recipere alia sacramenta imprimentia characterem, ut Baptismum et
Confirmationem; ergo et sacramentum Ordinis, quod etiam imprimit characterem.
Item,
ordinatus minoribus Ordinibus infra annos discretionis non est postea
reordinandus, sicut habetur, Extra de Clerico per saltum promoto, quod
non est verum, nisi tunc vere Ordines illos suscepisset.
Contra, quod sexus muliebris impediat susceptionem Ordinis, patet in Decretis,
distinct.23. Sacratas Deo foeminas vel Moniales, sacra vasa, vel sacratas
pallas contingere, vel incensum circa altare deferre, nullatenus permittimus,
etc. quia omnia talia eorum ministeria reprehensione et vituperatione plena
esse nulli sapienti dubium est. Sed quod impedit contrectare. vel
contingere sacra, multo magis impedit susceptionem Ordinum; ergo si sexus
impetiat primum, et secundum.
Item.
Sacerdoti inhibetur nutrire comam, quia debet tonsari, sive tonderi in
gloriam dist.13. de cleric. Et Extra de vita et hon. cler. Si quis, sed
de mulieribus habetur 1. Corinth.11. Turpe est mulieri tonderi, nam si comam
nutrierit, gloria est illi; igitur cum non possit ordinari, nisi primo
tondeatur, talis tonsura esset in ignominiam ejus, et non in gloriam.
Item,
quod aetas impediat, habetur distinct. 77. Subdiaconus non minus quam
viginti annorum ordinetur et cap. sequenti: Placuit, dicit Canon
quod ante annos 25.Diaconi non ordinentur, nec virgines consecrentur, et
Lectores populum non salutent.
SCHOLIUM
Primum dictum:Pueri rations carentes irreverenter ordinantur, quia non
possunt cum reverentia suscipere. Secundum: Pueri ratione utentes licite
minoribus ordinantur, sed non sacris usque ad aetatem certam; quae in
Subdiaconatu est 22. annorum, in Diaconatu 23. in Presbyteratu 25. sed sufficit
annum inchoatum esse. Tertium: Utrisque valide conferuntur etiam sacri,
nec obstat defectus usus rationis. D.Thom, hîc quaest. 2. art. 2. D.
Bonavent. art. 2. quaest. 1. Richard. art. 9. quaest. 2. Palud. quaest. 3.
Gabr. quaest.1. Sot. quaest.1. art. 2. Quartum: Mulieres jure divino sunt
incapaces Ordinum, et si ordinentur, nihil fit. Oppositum, ut haeresim
referunt Ambros. in 1. Timoth. 3. Epiph. haer. 49. August. haer. 27. Qui vero
tenent minores esse ab Ecclesia institutos, non negarent posse conferri
foeminis; de quo vide Vasques d. 245. cap.2. et disp. 297. cap. 2. 23.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod aliquem excludi a susceptione
Ordinum potest intelligi dupliciter; vel quod excludatur a susceptione Ordinum
quantum ad honestatem et congruitatem modi suscipiendi, ut quia ordinate vel
honeste, cum debita reverentia suscipiatur talis Ordo; vel quod excludatur a
susceptione Ordinum propter necessitatem, et hoc dupliciter, vel propter
necessitatem praecepti, vel propter necessitatem facti. Primo modo dico quod
aetas puerilis excludit a susceptione Ordinum, quia pueri sacramentum Ordinis
cum debita reverentia suscipere non possunt, et ideo inhoneste conferretur et
reciperetur. Si autem secundo modo, non potest puer Ordines recipere, maxime
sacros, quia necessitate praecepti Ecclesiae ab eis suscipiendis excluditur,
sicut patet supra distinct.77 ubi taxatur aetas debentis sacros Ordines
suscipere; et licet non teneatur illa taxatio quoad illos annos, tenetur tamen
quoad annos discretionis, quia semper oportet secundum omnem Decretalem,
suscipientem sacros Ordines esse in annis discretionis.
De
aliis autem Ordinibus non sacris, non est praeceptum Ecclesiae, quin infra
annos discretionis posset illos recipere, sicut patet supra, et Extra de
clerico per saltum promoto. Rationabiliter autem aetas puerilis excluditur
a susceptione sacrorum Ordinum, quia susceptioni illorum conjungitur votum
castitatis, quod requirit usum rationis in suscipiente, et deliberationem
voventis, et notitiam litterarum, Extra de tempor. ordin. cap. ultimo,
Nullus Episcopus; unde et ibi loquitur de prima tonsura; puer autem infra
annos discretionis neutrum illorum habet.
Tertio modo, scilicet necessitate facti, dico quod aetas puerilis non excludit
susceptionem cujuscumque Ordinis sacri, quin si talis aliquem Ordinem de facto
recipiat, vere suscipit, et non est alias reordinandus. Et hujus ratio est,
quia respectu cujuscumque sacramenti non iterabilis non requiritur ex parte
suscipientis necessario aliqua dispositio praecedens dispositionem sacramenti,
sicut est in poenitentia, sed tantum non fictio, vel non positio obicis
actualis. Cujus probatio est, quia aliquis potest suscipere gradus, vel
characterem vel potestatem Ordinis, antequam exequatur actum illius Ordinis, et
sic de charactere Baptismi, vel Confirmationis. Sed Ordo, vel ordinatio est
hujusmodi sacramentum non iterabile; ergo solummodo ex parte suscipientis
Ordinem requiritur non fictio contrarie; parvulus recipiens Ordinem non est
fictus contrarie, quia non habet usum rationis, nec deliberationem voluntatis;
ergo etc.
Sed
quantum ad sexum dico quod sexus muliebris simpliciter impedit susceptionem
Ordinum, et hoc tam ex honestate quam ex necessitate praecepti et facti; non
enim est honestum mulieres in tali sacramento aliquo modo ministrare.
Excluduntur etiam a susceptione Ordinum necessitate praecepti, et necessitate
facti non tantum Ecclesiae, vel praecepto apostolorum. quia non credo quod ex
instituto Ecclesiae, vel praecepto Apostolorum fuit ablatus aliquis gradus
utilis ad salutem ab aliqua persona, et multo magis a toto sexu in vita. Si
ergo Apostoli vel Ecclesia non possent juste auferre ab aliqua una persona
aliquem gradum utilem suae saluti, nisi ubi Christus, qui est caput eorum,
instituit auferri, multo magis nec a toto sexu muliebri; ergo Christus tantum
praecepit hoc primo, qui hoc sacramentum instituit.
Ad
hoc potest esse duples congruentia, una talis: Omnis Ordo recipitur in ordine
ad Sacerdotium et doctrinam; Sacerdotibus autem competit principaliter docere,
ut habetur dist. 16.quoest. 1. adjicimus; et non Diaconis, nisi ex
commissione, ubi praedicatio vel doctrina accipitur pro lectione Evangelica,
quam legere convenit eis. Sed mulieribus prohibetur ille actus, 1. Timoth.
2.Mulieres in silentio discant, et illas docere, vel loqui non
permitto,ubi glossa, non ego tantum, sed et Dominus non permittit,et
hoc propter debilitatem intellectus in eis, et mutabilitatem affectus, quae
communiter magis patiuntur quam homines. Debet enim Doctor habere vivacem
intellectum in cognitione veritatis, et stabilitatem affectionis in
confirmatione ejus. Unde quidquid additur ex Decretis, vel praeceptis Pauli, ad
excludendum mulieres ab Ordinibus suscipiendis, non sunt nisi quaedam
suppletiones, vel potius expressiones praecepti Christi de hoc; Mater enim
Christi dignissima erat et sanctissima, et tamen non conferebatur ei hujusmodi
potestas.
Et si
opponas de Magdalena quae fuit Apostola, et tanquam praedicatrix et praefecta
super omnes mulieres peccatrices, respondeo quod ipsa fuit singularis mulier,
et singulariter accepta Christo, et ideo privilegium personale personam
sequitur, et extinguitur cum persona, Extra de reg. juris, in 6. lib et
alibi, quae a Jure communi exorbitant, nequaquam ad contraria sunt trahenda,
ibidem.
Secunda congruentia potest esse ista: Ordo, ut supra est dictum, est aliquis
gradus eminentiae super caeteros populos in Ecclesia, et ad aliquem actum
excellentem, quod aliquo modo significari debet ex eminenti conditione et gradu
in natura; mulier vero respectu viri naturalem subjectionem habet; ergo nullum
gradum eminentiae debet habere super aliquem virum, quia tam natura quam
conditione et nobilitate sunt ignobiliores quocumque viro; unde post peccatum
subjecit eam Dominus dominio et potestati viri. Si autem posset aliquem Ordinem
in Ecclesia suscipere, posset alicui praesidere et dominari, quod est contra
ejus conditionem; igitur Episcopus in conferendo Ordines mulieri, non solum
facit male, quia contra praeceptum Christi, imo nihil facit, nec ipsa aliquid
recipit, quia ipsa non est materia capax ad suscipiendum hoc sacramentum, quia
Christus tantum instituit hoc sacramentum posse conferri individuo speciei
humanae et sexus masculini. Patet ex auctoritate Apostoli, ad Timoth. 2.
Sed
contra hoc objicitur sic: Ubi est agens et passum ejusdem speciei, ibi est
effectus, cum effectus non dependeat ex aliis nec sit diversitas ex diversitate
alicujus illorum, 12. Met. text. com. 18. sed Episcopus conferens
mulieri sacramentum Ordinis, est agens ejusdem speciei cum passo, quia sexus
non variat rationem speciei; ergo effectus proximus est ejusdem rationis in
ipsa, sicut in masculo ordinato.
Dico
quod major est vera de agente naturali, et quando non est impedimentum ex parte
passi; sed si agens principale fuit agens voluntarium, et instrumentale agens
non agat nisi in virtute illius, quia omnino determinatur ad agendum
determinate a Superiori agente, sicut est in proposito de Episcopo respectu
Dei, qui posuit impedimentum ex parte unius passi, et non alterius, etiamsi
fuerit ejusdem rationis propter sexum difformem, non sequitur, si passa sint
ejusdem rationis, quod effectus sit ejusdem rationis. Nam si Episcopus confert
Ordinem mulieri, nihil faceret quantum ad illud sacramentum, quia non est
principale agens imprimens characterem Ordinis, sed tantum secundarium et
instrumentale; et ideo in illa materia suscipiente Ordines imprimit
characterem, quae determinatur sibi principaliter a Deo, principaliter
characterem imprimente, tanquam conveniens, et non impeditus ex conditione
sexus, cujusmodi est masculus speciei humanae tantum.
Ad
primum argumentum in oppositum. cum dicitur: In Christo nec est masculus,
neque est foemina, servus,vel liber, dico quod licet quantum ad salutem et
vitam aeternam habetur quod non sit differentia inter masculum et foeminam,
servum vel liberum, est tamen differentia inter eos quantum ad officium et
gradum eminentem in Ecclesia possidendum, quia in hoc praefertur vir mulieri,
ut dictum est. Quoad susceptionem autem aliorum sacramentorum sunt capaces
mulieres.
Ad
secundum de Presbytera. dico quod ibi vocatur Presbytera non mulier
ordinata sacro Ordine, sed mulier vidua antiqua, de qua praesumitur quod sit
probata et sancta inter mulieres. Possunt etiam uxores Presbyterorum de Graecia
dici presbyterae ut denominatae ab officio virorum suorum. Unde in Jure
non intelliguntur per presbyteras mulieres ordinatae, ut supponit ratio,
quia dicit Canon. distinct. 27. c. 1. Illas tanquam ordinatas non debere in
Ecclesia institui decrevimus, inter bonas mulieres excellentes in vita,
sicut presbyteri, sed aliquae bonae matronae viduae, vel perfectae debent super
alios in moribus et vita praecedere. Per Diaconissam autem intelligitur
Abbatissa, secundum glossam ibi. Melius tamen potest dici, quod per Diaconissas
intelliguntur mulieres, quibus competit ex ordinatione Abbatissae, vel collegii
legere homiliam Evangelii in matutino, quod non est actus alicujus Ordinis.
Ad
aliud, cum dicitur quod aetas puerilis impedit secundum Canones, dico quod
antiquitus erat determinatum tempus aetatis aptum susceptioni Ordinum magis
quam modo, quia modo homines sunt citius doli capaces quam tunc erant, et ideo
non est modo ita limitatum sicut prius, et quia modo sunt homines proni ad
malum, ideo bonum est, praecavendo hoc malum in juventute eos instruere, ut
digne possint hoc sacramentum suscipere.
Please, credit this document
as published by www.womenpriests.org!
Search our web
site
Support our
campaign
Sitemap
Contemporary
theologians
Overview Latin
Archive
Go back to home
page

Join our Women Priests' Mailing List
for occasional newsletters:
An email will be immediately sent to you
requesting your confirmation.
