WOMEN CAN BE PRIESTSheader

Responsive image

HOME

REASONS

DEFY THE POPE?!

DEBATE

MENU

Nederlands/Vlaams Deutsch Francais English language Spanish language Portuguese language Catalan Chinese Czech Malayalam Finnish Igbo
Japanese Korean Romanian Malay language Norwegian Swedish Polish Swahili Chichewa Tagalog Urdu
------------------------------------------------------------------------------------
Disputatio Nova Contra Mulieres
Interaction Academic Shelves Medieval Theologians Home mss on Women Deacons SITEMAP feedback

Disputatio Nova Contra Mulieres,
qua probatur
eas homines non esse

editio Simonis Gedicci, Sacrosanctae Theologiae Doctoris,
impressa ab I. Burchornio, Hagae Comitis 1641, pp. 1-63

An important introductory note

When was this treatise written? It was published in Leipzig in 1595 without mention of author or printer. It immediately called a furore, giving rise to many anti-feminist treatises that agreed with the author and many attempts to refute his arguments. It was reprinted dozens of times in Latin and in various languages: German, Dutch, French, English, Italian, etc. A typical example of this discussion can be found here.

Who wrote the treatise? With some probability it may be ascribed to Valens Acidalius (1567-1595), a scholar and latinist who was born in Germany, but who lived much of his life in Italy.

What did the author intend? Probably he meant it to be a satirical essay against the Anabaptist who deny the divinity of Christ. The author seems to say: “If you apply the same arguments the Anabaptists use to deny the divinity of Christ, you can prove, with the same kind of arguments, that women are not human”. Unfortunately, it was used as a serious text to pour ridicule on women. See: J. Jungmayr, ‘Einführung zu Henricus Cornelius Agrippa von Nettesheim, zu Valens Acidalius und der Gegenschrift von Gediccus’, in Ob die Weiber Menschen sein Oder Nicht?, ed. Elisabeth Gössmann, Iudicium 1996, pp. 46-62.

Read the English translation here.

Theses de Mulieribus Quod Homines Non Sint

I.

Cum in Sarmatia, ut in campo omnis licentiae, liberum sit credere & docere, Iesum Christum Filium Dei Salvatore(m) & Redemptorem animaru(m) nostrarum, una cum Spiritu Sancto non esse Deu(m), licebit opinor etiam mihi credere & docere, quod multo minus est, mulieres scilicet non esse homines, &, quod inde sequitur, Christum ergo pro iis non esse passum, nec eas salvari. Si enim non solum in hoc regno tolerantur, sed etiam a magnatibus praemiis afficiuntur, qui blasphemant Creatorem, cur ego exilium aut supplicium timere debeo, qui simpliciter convicior creaturae, praesertim cum eo modo ex sacris literis probare possim, mulierem non esse hominem, quo illi probant Christum non esse Deum.

II.

Exhorrescent hic sine dubio omnes lectores, & sine mora, antequam malum longius serpat, me dignum iudicabunt, qui ipse cum thesibus his meis ardeam, sed si isti lectores rem non ex opinione, ut vulgus, sed ex veritate, ut philosophi, & existimare & άυεύ πάθων ponderare voluerint, nullam profecto invenient causam, cur mihi debeant iure succensere.

III.

Si enim sunt catholici, sinceritati meae ignoscent potius quam irascentur, quod ego haereticus, posito hoc principio: nihil esse credendum, nisi quod in sacris literis expressum sit. Nec mulierem hominem esse credam, cum & hoc nusquam extet. Si sint sectarii, impudentissimi sunt nebulones, quod me execrantur quem genuerunt, & a quibus hoc principium didici. Hoc certe efficiam, ut cogantur aut propriam doctrinam abnegare, aut mihi assentiri. Sequar enim in hac mea haeresi eandem scripturae interpretandi methodum, quam illi sequuntur in suis.

IV.

At quo pacto hoc facies inquient? Animadvertite: Scriptura pronunciat eum esse maledictum, qui verbo Dei aliquid addit; maledicti ergo erunt omnes, qui mulierem esse hominem addunt & credunt. Nam neque in novo neque in veteri testamento reperitur mulierem dici vel appellari hominem. Certe si mulier homo esset, appellasset eam alicubi ita Spiritus Sanctus: nunquam autem appellavit.. Ergo homo non est, & qui eam hominem esse asserit, plus iam sapit quam ipse Deus.

V.

Christus licet saepius in scripturis expresse Deus appelletur, & quidem verus: tamen pertinaciter negant Anabaptistae, eum unum esse illum verum Deum. Mulier, quae ne semel quidem, sed omnino nunquam homo dicitur, hanc tamen esse hominem volunt & credunt. O dolus, o insania, o scelus! Licet, aiunt, expresse mulier homo non appelletur, tamen multa sunt loca, ex quibus mulierem esse hominem evincitur. Ecce homines fanaticos: Antea variis libris editis clamitarunt nihil credendum, nisi quod expressum in scripturis reperiatur; iam vero blaterant etiam amplectendum, quod non expressum, sed quod ex expresso elicitur. En versutiam!

VI.

Sed sit ita, posse ex expresso elici: quid tum postea? An licebit illis propterea mulierem hominem nominare? Nequaquam. Nam & prophetae, Christus & apostoli sciverunt ex expresso hoc posse elici, & tamen aperte nominare noluerunt, quare neque nos id facere debemus, nisi pro nostra stultitia putamus nobis hodie licere, quod prophetis, Christo & apostolis non licuit. Ut autem omnes intelligant, nec ex expresso elici posse mulierem esse hominem, inspiciamus, quaeso, & examinemus illa loca, quae pro homatione, ut ita loquar, mulierum earum procuratores solent producere.

VII.

Ac primo qui ex verbis Dei, faciamus ei adiutorium simile sibi, sic argumentantur: Hevah facta est similis Adamo homini. Ergo est ut Adam. Speciosum quidem argumentum, sed aperte falsum. Non enim Deus dixit Faciamus ei hominem similem sibi, ut possint concludere Evam hominem factam ut Adam, sed adiutorium ait, nec dixit simile illi ut illi beati intelligunt, sed sibi dixit reciproce.

VIII.

Quod ut melius intelligatur, verba Dei accuratius perpendamus. Non est bonum, inquit, hominem esse solum: Faciamus ei adiutorium simile sibi. Hic nihil aliud dicitur, quam non est bonum, ut unus homo sit in mundo; faciamus ei adiutorium quo possit procreare alios homines. Si ergo hoc adiutorio procreandi erant alii homines, ne esset solus, Eva homo non fuit, quia non facta erat ne Adamus esset solus, sed ut per illam Adamus procrearet homines, qui illum a solitudine eximerent. Ad ipsum fatetur Eva. Quam primum enim filium Cainum peperit, virum genui, exclamavit, iuxta voluntatem Domini, Quae, obsecro, erat haec voluntas Domini? Nulla, profecto, alia quam ut hominem generaret, ne Adam esset solus. Ideo & communiter opinantur doctores, Evam propterea gemellos peperisse, Cainum & Abelum. Ecce quam egregie concordet scriptura, quamque convenientissime testetur mater illa omnium viventium Eva voluntatem hanc Domini tum primum completam esse, non quando illa cum Adamo erat in carne una, id est, unus homo, quia ille adhuc est solus, qui est unus, sed quando mundum aspexisset proles in posterum genus humanum amplificitura.

IX.

Obscura forte sunt haec; afferamus clariora. Experientia testatur communis, & est concors omnium philosophantium opinio, nihil posse fieri in tota rerum natura, ubi non concurrant hae duae causae, efficiens & instrumentalis. Faber non potest cudere gladium, nisi habeat adiutorium malleum; scriba non potest scribere, nisi itidem habeat adiutorium pennam; sartor non potest nere, nisi habeat adiutorium acum; homo non potest generare, nisi habeat adiutorium mulierem. Ut autem malleus non faber, acus non est sartor, penna non est scriptor; sic nec mulier homo. Quod si quis negat, mulierem causam esse instrumentalem, proferat nobis aliam; si membra ostendit pudenda, ridebitur ab omnibus. Nunquam enim instrumentum naturaliter est innatum efficienti, sed disiunctum: quemadmodum in fabro non est instrumentum manus, sed disiunctum aliquod, malleus; sic nec hoc loco virilia, sed mulier.

X.

Praevideo quod adversarios uexet particula nempe illa similem sibi; sed facilis est solutio. Ut enim ad rei illustrationem priori exemplo utar: faber ad cudendum gladium non accipit in manus stramen, sed adiutorium simile sibi, hoc instrumentum ad cudendum gladium sibi conveniens, nempe malleum. Quod enim convenit, est simile, & simile est, quod convenit. Sartor non accipit ad vestem reparandam securim sed acum, adiutorium aptum. Sic Deus ad procreationem hominis noluit Adamo fabricare animal quadrupes aut aliquid aliud dissimile, unde homo commode nasci non potuisset, sed adiutorium sibi simile, hoc est idoneum, nempe mulierem. Hinc ait Apostolus, non virum propter mulierem, sed mulierem propter virum factam. Et hunc esse genuinum huius loci sensum, testantur acutissimi quique Hebraeorum rabini, haecque sibi simile non ad aequalitem personae Adami, sed ad convenientiam futuri operis interpretantur. Cui non satisfacio, legat doctissimos nostrae aetatis theologos, & videbit omnes unanimiter docere omnino male ex Hebraeo versum esse simile sibi, cum nihil minus ibi dicatur, sed ponendum fuisse adiutorium, quod sit coram eo, ut hunc locum exposuit B. D. Martinus Lutherus, vel faciamus ei iumentum accommodatum, ut in sua versione exposuit Sebastianus Castalio. quid erga eum obmurmurare poterunt?

XI.

Sed si ita est mulierem esse similem sibi, vel factam ad imaginem hominis, quid inde? Si Christus Anabaptistis non est Deus, qui est substantialis & inconspicua imago Dei Patris, nec dabimus nos illis, mulierem esse hominem, licet ad imaginem hominis dicatur creata.

XII.

Quem haec non movent, eum certe movebunt sequentia. Sciuit Deus creaturus Adamum, se & feminam facturum. Est enim omniscius. Si iam illam hominem esse voluisset, ut Adamum, non dixisset faciamus hominem in singulari, sed faciamus homines. Quia autem ita locutus est firmissimum a verbo Dei ducitur argumentu(m) Deum noluisse ut mulier sit homo, eumque unum tantum fecisse hominem non duos.

XIII.

Quid? An non ille tantum est homo, qui ad imaginem Dei est conditus? Maxime. Quae ergo est impudentia, docere mulierem esse hominem, cum ad imaginem Dei creata non sit? Percurrat quispiam tota Biblia & an faciamus eam ad imaginem nostram, vel an modo quod ad imaginem Dei sit facta, alicubi scribatur? D. Paulus expresse ait: vir est imago & gloria Dei, mulier gloria viri. vides Apostolum mulieri detrahere imaginem Dei eamque hac esse praeditam negare. Caveamus ergo contumelia afficere Deum & eam hominem statuere, quam ipse imagine sua dignari noluit, praesertim cum & ipsi Papistae in suis canonibus confiteantur, mulierem ad imaginem Dei non esse factam.

XIV.

Mulier si fuisset similis Adamo, id est, homini, sequeretur in Paradiso peccasse duos homines, nam Eva aeque peccavit ut Adamus. Apostolus autem dicit, per unum hominem intrasse peccatum, non per duos: evincitur ergo, tantum unum ex his duobus fuisse hominem, nempe Adamum & non Evam. Praeterea si duo homines peccassent, duo etiam Christi fuissent necessarii, quorum vir pro viris, mulier vero Christus pro mulieribus passus fuisset. Nam duo cum faciunt idem non est idem. venit autem tantum unus Christus & quidem vir & satisfecit abunde pro nobis. Virum ergo tantum esse hominem & non mulierem, inficias ire nemo potest.

XV.

Respondent, Apostolum per unum hominem intellexisse Evam, utpote quae prior peccaverat. verum si per Evam peccatum, ergo non per Adamum; aut si per utrumque mentitur Apostolus Paulus, dicens per unutn hominem. Alii dicunt Appstolum ideo Adamo asscribere peccatum, quod ille sit dignior, sed si Adamus dignior Eva, ergo iatn illa similis Adamo non est, nec magis homo quam bestia, qua Adam etiam dignior. Tu dominaberis, dixit Deus Adamo, omnibus bestiis; hinc forte illa dignitas. Sed cum vir & mulieri dominetur, quis nisi insanus eam hominem, & non potius eatn bestiam credere potest?

XVI.

Duo hic nobis diluenda veniunt. Unum ubi dicitur, fecit Deus hominem, masculum & feminam fecit eos. Alterum, duo erunt in carne una. Talibus coniecturis eos niti oportet, qui ab expresso Dei verbo deficiunt, Quoad primum, concedo Deum fecisse eos, id est, masculum & feminam hominem, non autem eos fecisse homines, ut uterque sit homo. Diligenter ergo singularis numerus est observandus. Confirmatur hoc per alterum, duo erunt in carne una, id est, masculus & femina erit unus homo. Nec dant aliam huius loci interpretationem etiam ipsi Anabaptistae, qui tamen sibi contrariantur, dum credunt in coniugio duas personas esse unum hominem, in trinitate vero negant esse possibile, ut tres personae sint unus Deus.

XVII.

Scribunt iidem. Si alicubi clare traderetur Christum esse aeternum Deum, concederemus facile pluralitatem Elohim, faciamus, descendamus, & similes scripturae dictiones, unde divinitatem Fiiii Dei probare conantur trinitarii, ad personas trahi divinas, sed cum nullibi principium illud expresse notatum reperiatur, nihil certi ex ambiguis deduci. Sed quare isti sententiosi doctores hoc praeceptum ipsi non observant, & ex plurali numero eos vel duos vel plures homines elicere volunt, cum nusquam expresse reperiatur mulierem hominem esse?

XVIII.

Ut autem omni generi argumentorum adversariorum oppugnemus, etiam ex grammatica, hoc, quod volumus, probemus. Homo cuius generis? Certe masculini tantum. Masculi ergo tantum erunt homines & non feminae. Scio quidem quosdam imperitos grammaticos docuisse communis generis esse homo, sed vehementer lapsi sunt, dum nullius probati scriptoris autoritatem possunt recensere, qui haec homo unquam dixerit. Adferunt illud Ciceronis, Tullia nata erat homo: quasi nata ad homo & non potius ad Tullia spectet. Si dicerem: Tullia nata erat animal, an animal propterea esset generis feminini? Nequaquam. Observarunt ergo illud doctissimi viri, qui Calepini dictionarium auxerunt, ideo & hanc autoritatem Ciceronis reiecerunt, & eruditissimus ille grammaticus Cornelius Valerius, qui hodie in omnibus fere scholis teritur, in suo compendio hominem esse generis communis negavit. Sicut & alii multi.

XIX.

Ab etymologia sumi firmum argumentum docent dialectici omnes. Cum ergo homo derivetur ab humo, quod ex ea sit conditus, quomodo mulier posset esse homo, quae ex humo creata non est? Sed ne quis nos sacra immiscere profanis clamitet, neque extra chorum saltare dicat, qui superius scripsi, me solummodo sacrarum literarum testimoniis usurum, ad scripturas iterum revertar.

XX.

1. Timoth. 2. dicit Christus exstituros multos falsos prophetas, qui & electos, si fieri possit, in errorem inducerent. Cum ergo dicat, si fieri possit, manifeste apparet electos seduci non posse. Iam eum, quem Deus creaverat hominem, fuisse vas electum ad vitam aeternam, nemo dubitare potest, Evam autem tale vas electum non fuisse &, per consequens, nec hominem ad imaginem Dei hinc constat, quia seducta est. Argumentum hoc est firmum, nec everti potest. Ne autem quis possit oblatrare, hac ratione Adamum nec esse hominem, quod & idem peccaverit, audiat Apostolum dicentem non Adam sed Eva seducta est.

XXI.

Longe petita sunt ista; feram propriora. Mulier Cananaea veniens ad Christum petiit filiam liberari a daemonio. Christus respondit ei ne verbulum quidem. quid hoc quaeso significat? An Christus superbus? Nonne clemens & mitis omnes oneratos ad se venire iubens & refectionem promittens? Maxime. Taciturnitate ergo hac nihii aliud significare voluit, quam se ad mulieres non pertinere, neque mulieres ad illum, Probabo fortius: Intercedebant pro illa discipuli, sed quid acceperunt responsi? Non sum missus propter illam, sed propter perditas oves domus Israel. Auditisne mulieres Christum propter vos non esse missum? Intelligitisne iam viri, uxores vestras ad regnum coelorum non pertinere? Respondent nonnulli: Christum ideo durioribus verbis Cananaeam aggressum esse, quod fuerit gentilis. Ridicula plane responsio. Nam nonne Deus totum mundum dilexit, & tam propter gentiles, quam Israelitas filium suum unigenitum misit? Pudeat eos tam turpis ineptiae. Dicant denique, quare Christus ad nullum virum gentilem ita dixerit, ut ad hanc imbecillam mulierculam, siquidem innumerabiles viri gentiles ad eum venerint, auxilium petierint, & apti fuerint nihil severius obiurgati, benevolentissime tractati.

XXII.

Nondum finis est huius loci. Audite ulterius & obstupescite. Quam primum dixissent discipuli, dimitte eam Domine, respondit Christus: Non est honestum sumere panem filiis & dare canibus. 0 magnam, Iesu Christe Fili Dei, tuam in explicandis rebus diligentiam. Auditisne miserrimae mulieres, quomodo salvator noster vos vocitet: non homines, sed canes; non filios, sed catellos? Auditisne non esse honestum nobis filiis sumere panem, hoc est, Christum panem illum vitae, qui de coelo descendit, & vobis dare, quae nihil aliud estis, quam ipsissimae bestiae foedae? quid ergo tantopere de vestra salute laboratis? Cur supra voluntatem omnipotentis Dei vos effertis? Manete, obsecro, in eo quo vos natura posuit statu, si & fortunam & Deum clementiorem in hoc mundo experiri concupiscitis.

XXIII.

Si mulier esset homo, omnino male dixisset Christus, non esse honestum eam iuvare, peius panem filiis sumere, quandoquidem non sumatur, quod in commune pertinet, pessime dare canibus. At bene locutus est omnia Dominus. Humiliamini ergo cum Cananaea o mulieres, cumque ea exclamate: verum est, Domine, canes sumus, sed tamen catelli comedunt de micis cadentibus e mensis dominorum; micam petite, quae casu interdum sub mensam cadit, non panem, qui ordinario Dei modo in mensam nobis viris dominis est positus. Ut autem mica panis carnem non saturat, sic nec illa vos saluabit. Imitamini exemplum Mariae Magdalenae a daemonibus obsessae, quae canem ita se esse intelligens repsit ad pedes Domini more canis & auxilium petiit, & consecuta est, sicut & fecit Martha cum sorore Maria ad pedes Christi sese humiliter demittens.

XXIV.

Fremunt & frendent adversarii seque ex eo saltem inuictissimum pro mulieribus habere argumentum. Iactitant quod Christus addiderit, Fides tua te salvam fecit. 146 Sed vide, mi lector, quomodo homines ad mendacia dilabi oporteat, cum veritate destituuntur. Nusquam enim Christus ad Cananaeam dixit, Fides tua te salvam fecit, sed Fiat tibi sicut vis, vel ut alter Evangelista ait: Propter istum sermonem vade. Quis, obsecro, erat ille sermo? Nullus profecto alius, quam confessio ista, canis sim Cananaea, Domine, sed catelli comedunt de micis. Si ergo & nostrae mulieres a daemoniis volunt liberari, hoc est, a miseriis & calamitatibus huius seculi, ne sint superbae, ut hodie communiter sunt, verum confiteantur se canes, & etia(m) audient, fiat tibi sicut vis. Nos vero cupimus audire, non sicut tu o Deus vis. Ita enim & Christus moriturus oravit: Pater transeat a tne iste calix, non tame(n) sicut ego volo, sed sicut tu vis.

XXV.

Sed levia forte sunt haec. Sit ergo dictum Cananaeae ut mulieri sangvinis profluuio laboranti: Fides tua te salvam fecit, quid inde? An propterea sequeretur mulieres homines esse & animae salutem consequi? Absit. Nam salvari hic nihil aliud significat, quam sanari in corpore, quod inde perspicitur, quia omnes mulieres, quibuscunque hoc Christus dixit, non animae sed corporis tantum salutem petierunt, Maria Magdalena ut liberaretur a daemoniis, altera ut a sanguinis profluvio. Nec fuit Christus adeo indiscretus, qui daret quod non peterent, praesertim cum nec istae mulierculae unquam ad Christum venissent ob animae salutem, nisi ob corporis morbos summa eas necessitas coegisset. Et Lucas non scribit salvavit, sed fides tua te servavit. Matthaeus vero addit, & salva facta fuit a tempore illo; certe a tempore illo non habebat animae salutem, cum Deus hanc nobis praedestinaverit ab aeterno, daturus demum in altera vita, sed servabatur statim a morbis in bona valetudine.

XXVI.

Fides autem, obstrepunt isti, est hominum tantum. Isti stolidi insaniunt, ut etiam malint turpes amphibolias obiicere, Quam veritati credere. Diaboli credunt & contremiscunt: estne iam fides hominum tantum? Nesciunt isti asini distinguere inter veram illam fidem animam iustificantem, de qua Apostolus ait, una est fides, & aliam historicam, quae non est hominum tantum, sed & mulierum & diabolorum? Quis sanus unquam docuit in muliere reperiri vivam fidem? Imo contrarium clamat Apostolus, & omnem ei adimit fidem scribens, mulierem salvari non per fidem, sed per generationetn. Fidem etiam habent multi homines mali, sed mortuam; cadavera tamen sunt potius, Quam homines. Verum consistite hic paulisper Anabaptistae: si fides est hominum tantum, ergo infantes non sunt homines, quia non habent fidem, aut si habent, in fumum abiit vestra doctrina.

XXVII.

Sciebant mulieres & credebant Christum esse verum illum promissum Messiam, qui posset facile sanare omnes morbos sed sciebant etiam hoc, eum propter se non esse missum. Ideo cum Christus aliquando cum muliere loqueretur, obstupefactos fuisse Apostolos, scribit Evangelista, quod profecto non caret mysterio. Fecit tamen interdum summa necessitas, quae & legem frangit, ubi iam non erat humanum remedium, vel ut Evangelistae verbis utar: ubi iam omnem in medicos substantiam impenderant, ut cum ei lacrymantes & trementes interdum casu obviam venerint, ipsius misericordiam vi coactae implorarent, et peterent non panem ut homines, sed tunicam, non corpus tangendum, sed fimbriam saltim vestis. Christus ergo licet has inhumaniter susciperet, ut fecit in Cananaea, & in femina sanguinis profluvio laborante, ubi quod eum tantum tetigisset indignabatur, tamen cum videret magnam earum esse fidem, hoc est, longe firmius credere eum esse illum filium Dei Adamo & eius posteritatis promissum quam multos viros, quorum gratia tamen solummodo venerat, tulit iis interdum extraordinarie opem, viris incredulis saltem in opprobrium. Hinc enim ille sermo: Non inveni tantam fidem in Israel, hoc est, inter viros, quantam in muliere nihil ad me pertinente. Nec poterit hoc quispiam mirari, qui novit simili modo Christum ob ingratitudinem Iudaeorum regnum suum transtulisse ad gentes. Legimus apud medicos spem & fidem aegri erga medicum & medicinam pius efficere, quam ipsam cum medico medicinam. Possem ergo & apposite dicere, talem modo fidem in mulieribus fuisse, nec Christum, hoc est medicum, nec medicinam iis opem tulisse, siquidem scriptum sit, Fides tua te salvavit, & sic fidem eas salvasse, non Christum.

XXVIII.

Iam te cepimus, inquient mei antagonistae. Duo enim contra te ipsum pronunciasti. Unum Christum Adae posteris promissum: si posteris, ergo & mulieribus, quae sunt ex ipsius posteritate. Alterum mulierem per generationem salvari: si ergo per generationetn salvatur & homo est. At nolite mei amici ante victoriam triumphare. Tum triumphate, quando ostenderitis mulieres quoque Adami posteros esse. Hoc tamen in aeternum demonstrare non poteritis. Nam quae sit Adae posteritas, expresse enumeratur in Sacris Bibliis tam in veteri quam novo testamento. Notum enim est, quem Adam genuerit, quem filii eius, quem dein nepotes, quem postea Abraham, nempe Isaac, Isaac Iacob, Iacob Iudam, Iudas Phares, Phares Esron & sic alii alios, usque ad haec nostra tempora. Mulieres autem, quis genuerit, nusquam extat, unde originem traxerint, est incertum, unde venerint, dubitatur. Posteritas ergo Adami tantum restringitur ad viros, quod inde non est obscurum, quia nulla filia dicta est primogenita, licet ante filios nasceretur, sicut filii multi primogeniti dicti inveniuntur, etiam tum quando nativitatem eorum aliquot iam sorores praecessissent.

XXIX.

Alterum argumentum quod pro se esse putant, omnino est contra illos, & facit pro me. Fateor me cum Apostolo dixisse, mulierem per generationem salvari, sed quod inde elicere possint, eam esse hominem & animae salutem consequi, plane invalidum est. Omnes enim sectarii, quotquot a temporibus B. Lutheri exstiterunt, hominem sola fide iustificari docent. Si iam hoc verum, quomodo mulier homo esse potest, siquidem non fide, sed generatione salvatur? Interpretor ego hoc verbum salvatur, ut ante, bene valere in hoc mundo, idque non facio dubiis coniecturis, sed firmissimis argumentis. Ut enim mulier infaecunda & sterilis per non generationem damnatur, hoc est, despecta & quasi infamis est, quemadmodum ex antiqua lege cognoscimus, ubi mulier sterilis in odio Dei putabatur, ita enim scriptum est, maledicta sterilis quae non habet semen in Israel, sic e contra praegnans & faecunda salvatur. Nam ibidem mox additum est, benedicta autem, cuius semen est Syon, quia haec explet officium adiutorii; secus illa prior. Et hanc salvationem David clarius explicat, ubi describit filios sedentes ad mensam tanquam ramos olivarum.

XXX.

Omnino stultum est asserere per salvari, hoc loco animae salutem intelligi. Si enim per generationem mulieres salvantur, frustra tamen pro iis mortuus est Christus & frustra credunt. virgines denique omnes & viduae & coelibes, quae nunquam genuerunt, damnabuntur & meretrices genetrices salvabuntur. Ad haec ait ipse Christus: Vae praegnantibus & mamma nutrientibus in illis diebus. Si ergo illis debet esse vae, quomodo per generationem hanc, quae cum dolore fit, debent salvari? Feminae profecto sceleris egregiam referrent mercedem, nam propterea salvarentur, quod peccassent.

XXXI.

Ita quidem fore inquiunt, nisi Apostolus addidisset, si mulier permanserit in fide. verum cum in omnibus sacrarum literarum codicibus praesertim ab Anabaptistis versis, vel in textu, vel in margine reperiatur, si filii permanserint in fide, cui iustius credendum? Hoc fateri cogentur unum tantum ex his duobus sensum esse veru(m) & genuinum, alterum falsum & supposititium. Si ergo ita se res habet, cur non malunt eum amplecti sensum, qui cum totius sacrae scripturae harmonia concordat, quam eum, qui repugnat? Illud est omnium Evangelicorum axioma, eum salvaturum qui permanserit in fide nullo operum respectu. Quod si verum aut legendem est, si filii permanserint in fide, aut dicendum & omnes mulieres & virgines salutem consecuturas in fide permanentes, licet nunquam genuissent, & sic Paulum errare, qui & generationem ait necessariam, & sibi contrarius, dum alibi ex operibus salutem negans, generationem tamen poscat hic, quae est opus. Tale autem quidpiam de Apostolo affirmare cum sit peccatum, viderint miseri isti, quibus se involuant scripturis ad se detortis. Sicut itaque filii non permanentes in fide matrem non damnant, sic nec ei regnum coelorum consequenter permanentes. In hoc tamen mundo bene fit matri propter illam generationem, ut habemus exemplum Mariae, quae propter generationem Christi plena gratia & benedicta inter mulieres fuit salvata.

XXXII.

Restat iam diluendum illud insolubile eorum opinione argumentum, mulieribus scilicet remitti peccata, ideoque esse homines. Peccata autem iis remitti probant exemplo Mariae Magdalenae peccatricis a septem daemoniis obsessae, ad quam Christus dixit: Remissa sunt tibi peccata. Possem quidem hanc rationem facile reiicere, quod unum exemplum non sit trahendum ad consequentias. Possem etiam dicere, peccata non tantum hominibus remitti, sed & mulieribus, quae homines non sunt, & hoc si dicerem abunde me extricassem, sed repetam rem altius. In confesso esse puto Deum, hoc praeceptum, Ne comedas de arbore hac, mulieri non dedisse, viro saltem. Nam mulier necdum creata erat cum Deus prohiberet, nec fuit hoc praeceptum post eius creationem repetitum. Ideoque post peccatum nec vocavit eam Deus sed Adamo saltem dicens: Adame ubi es? Eique soli dixit: Cur comedisti de ligno, de quo, ne comederes, tibi praeceperam? Ad mulierem non item. Omnes etiam in Adam peccavimus, non in Eva, & ipsum originale peccatum non a matre, sed a patre contrahimus. quare & vetus lex omne masculinum circumcidi iussit, feminas autem incircumcisas manere, peccatum videlicet originis in eo sexu, qui pecasset solummodo puniendum statuens. Si ergo in origine non peccavit, non hodie peccat mulier, quia nec nos peccaremus, nisi originale peccatum ab Adamo contraxissemus.

XXXIII.

His praemissis intelligit quilibet peccata mulierum, si quae sunt, nihil differre a brutorum peccatis, quando pauperiem fecisse, vel aliquod aliud delictum perpetrasse dicuntur. Nec poterit quis obstrepere, Magdalenam non similia habuisse peccata, quod eam daemones obsederint, siquidem & porcos obsederunt omni scelere vacuos. Huc attulit Apostolus, inquiens, per unum hominem peccatum, intelligens Adamum. Evam vero non peccasse, quare ne mediatore indiguit, sed potius ex semine eius, nullo peccati contagio infecto, mediator nasci debuit vir, qui sic esset aeque sine peccato quemadmodutn illa: nec legimus uspiam in scripturis mulierem aliquam damnatam, quod evidens signum est, nec in iis causam damnationis esse, nempe peccatum.

XXXIV.

Dixit quidem Eva, Deus prohibuit ne tangeremus, sed falso ad id dicebat. Non enim Deus mulieri prohibuerat, sed viro, nec prohibuerat tangere, sed comedere, quare & imperite addidit ne forte moriamur. Quid enim opus fuisset dubitationis particula forte, si Eva certo scivisset sibi esum pomi a Deo prohibitum fuisse? Quocirca etiam respondet serpens, nequaquam moriemini, quasi diceret, quomodo tu debes mori, cui nequaquam hoc praeceptum datum est. Et res ipsa ostendit Evam post esum mortuam non esse, quia oculi eius non aperiebantur, donec Adamus comedisset. Cur aute(m) punivit eam Deus? inquiunt. Noli mirari. Nam & serpentem punivit, qui tamen legem non habuit, nec homo fuit. Imo & punivisse nego. Quomodo enim in dolore paries filios, poena esse potuit, cum ut pareret Deus Evae iniunxerit antequam illa adhuc arborem Paradisi vidisset? Nec in dolore parere est poena, siquidem omnia animalia irrationalia in dolore pariunt, quae nihil unquam peccaverunt.

XXXV.

Quod si etiam scrutamur scripturas invenimus mulieres male facientibus fere semper benedici, easque propterea laudari, quod male fecerunt. Laudatur Rachel, quae patrem suum idola quaerentem pulchra adinventione delusit. Laudatur Rebecca quod per fraudem obtinuit Iacob benedictionem patris. Rahab meretrix decepit eos, qui quaerebant exploratores Iosuae & reputatum ei ad iustitiam. Egressa est Iahel in occursum Sisarae, dixitque ad eum: Intra ad me, domine mi, ac petenti aquam, dedit illi bibere de utre lactis, & operuit illum iacentem. Dormiente autem Sisara percussit clavum in caput eius & interfecit illum qui se fidei illius crediderat servandum: atque pro hac insigni proditione, benedicta, inquit scriptura, inter mulieres Iahel, benedicatur in tabernaculo suo. Quid Iudith? Nonne scriptum blanditiis Holofernem percussit in cervicem & abscidit caput eius? Hanc tamen benedicit, laudat & extollit scriptura; & longe reputatur melior iniquitas mulieris, quam vir bene faciens.

XXXVI.

Excusantur ab incestu patris filiae Loth, & non excusatur temulentus pater & successio eius eiicitur ab ecclesia Dei; excusatur incestuosa Thamar, & dicitur iustior patriarcha Iuda, & fraudulento incestu meretur propagare lineam salvatoris. Sic Christus absoluit mulierem in adulterio deprehensam, & puniri non permisit. Et legibus Imperatorum cavetur, ne mulier in adulterio deprehensa capite plectatur, imo ne ob debita incarceretur, nisi ipse iudex capite puniri velit. quid, quaeso, sunt haec omnia quam aperta indicia, mulieru(m) peccata revera non esse peccata. quare & convivae assidentes, ut Lucas ait, coeperunt mirari quando feminae peccata remitteret Christus, cum nulla habebat. Nec Magdalena laborabat propter remittenda peccata, sed propter pellendos diabolos. Ideo cum non hoc fine peccata ei remissa, ut vitam aeternam consequatur, sed ut diaboli depellantur, quis non videt alio tendere remissionem peccatorum mulierum, quam virorum? Adde quod solos Apostolos viros docuerit Christus orare Pater noster, iis ergo solis incumbit dicere remitte nobis debita nostra, non mulieribus.

XXXVII.

Sed & aliis argumentis hoc, quod volumus, confirmemus. Legimus apud Lucam, ad Christum allatos fuisse infantes. Iam cum infans sit generis communis, tam masculum quam feminam complectitur, & credibile est non tantum pueros ibi allatos fuisse, sed & puellas. Christus autem non dixit Sinite infantes ad me venire, ut & puellas intelligeret, sed specialiter dixit Sinite pueros ad me venire, talium est regnum coelorum, puerorum scilicet & non puellarum. Ideoque & apostoli prohibuerunt matribus ad Christum portare infantes, quod ibi immixtae erant puellae nihil ad Christum pertinentes.

XXXVIII.

Matthaei 22. Saducaei quaerebant a Christo, cuius ista uxor futura esset in resurrectione mortuorum, quae septem viris nupserat. Christus respondens ait erratis nescientes scripturas. Cur, quaeso, errarunt? Nempe quod mulieres resurrecturas stolide putabant, nescientes scripturas, cum in iis nihil de earum salute contineatur. Pergit Christus: In resurrectione neque matrimoniu(m) contrahent. Cur non, obsecro? Quia nulla mulier erit in coelo, sed erunt sicut angeli Dei. Quales nunc sunt angeli? Certe masculi omnes, non feminae. Viri ergo soli ad coelum pertinent, mulieres nequaquam.

XXXIX.

Christus ad propriam matre(m) dixit: Mulier quid mihi tecum? Si ergo cum matre, quae illum genuit, illi nihil est, multo minus cum aliis mulieribus quid commune habet. Sed video quid hic obiicient: Christum appellari filium hominis, esse autem Mariae filium: Mariam ergo fuisse hominem. Concedamus autem illis hoc argumentum, & dicamus Mariam fuisse hominem, verum non natura, sed gratia, sicut Christus Anabaptistis Deus esse dicitur non natura, sed gratia. Ideo & Angelus dixit: Ave Maria gratia plena, benedicta inter mulieres. Cur benedicta? Quia illa fuit homo, & aliae non. Deinde Maria iure potest dici homo, quia peperit absque viro & ipsa quasi viri opus compleuit. Pariant hodiernae mulieres etiam absque viris, & libenter eas homines nominabimus. Sed nulla firmior ratio est quam prior. Si enim filius gratia tantum est Deus, cur non etiam mater homo gratia tantum, praesertim cum & Maria nunquam homo dicta inveniatur, nisi propter genitum Christum in genitura, cum dicitur filius hominis. Ipsi quoque Anabaptistae fatentur hac phrasi filius hominis nihil aliud dici quam homo & hebraismum esse asseverant. Quid ergo evincent, si hic nullus filii respectus habetur? Nec video quomodo hic matris respectus possit haberi, cum Christus dicat non hanc esse eius matrem, quae illum genuit, sed eos omnes, qui sermonem eius audiunt & faciunt.

XL.

Cum mulier de Christo exclamaret: Beatus venter, qui te portavit, & ubera quae suxisti, reprehendit eam Christus, inquiens: Quinimo beati, qui audiunt sermonem Dei & custodiunt illum. Vides ergo Christum nolle asscribere mulieribus beatitudinem. Et si mater ipsius non beata est, quae illum portavit, quomodo aliae mulieres debent salvari? Tegitur illud, quod est sordidum. Cum autem mulieres capita perpetuo tegere ex praecepto divino cogantur, necesse est eas coram Deo esse sordidas, & non salvandas, quia nihil conquinatum & sordidum intrabit in regnum coelorum, praesertim cum adhuc viventes mortuae dicantur feminae, si paululum voluptatibus indulserint.

XLI.

Iam dilabuntur ad illud ad Galatas: Non est Iudaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus ac femina: nam vos idem estis in Christo. Et inde volunt probare mulierem esse hominem: sed stulte nimis. Si enim hoc dicto probatur mulierem esse hominem, probatur etiam Iudaeum & Graecum esse hominem, nam de omnibus fit sermo. quid autem Apostolus faceret stultius vel magis ridiculum, quam si hoc loco vellet docere Iudaeum & Graecum esse hominem, cum id sit manifestum per se, ut probatione non sit opus. Si ergo hoc non docetur, nec mulier esse homo probatur, quae hic continetur. Inquiunt, sed hi sunt unum vel idem in Christo, ergo nulla est differentia. Praeclare sane. Christus ait: Ego & Pater unum sumus, tamen negant Anabaptistae, Christum esse aeque Deum ut Patrem. Negabimus ergo nos etiam feminam aeque esse hominem ut virum, licet unum dicantur. Pueri cum senibus etiam idem sunt in Christo. Nam apud Deum non est respectus personarum, tamen eos Anabaptistae ad baptismum admittere nolunt, nec mulieribus permittere ut doceant in ecclesia, cum tamen ad hoc unum in Christo esse opinentur. Unde apparet pronomen idem vel unum non semper aequabiliter accipi. Iudaeus & Graecus idem est in Christo, sed tum scilicet cum Iudaeum exuit & fidelis fit. Feminae ergo in Christo unum esse volentes femineum sexum exuisse debebant, ut fiant homines, quod cum facere non possint, manifeste apparet quam parum ad Christum pertineant. Nos quidem veterem hominem, qui est Adamus, exuere possumus, illas Evam exuere & ante est inauditum & ridiculum. Porro animadvertite Apostolum non dicere: In Christo neque est masculus neque femina, sicut dicat neque Iudaeus, neque Graecus, neque liber, neque servus, sed loqui neque masculus ac femina, annuens particula ac, illum & hanc non ita unum esse in Christo, quemadmodum illi, de quibus usurpat vocem neque.

XLII.

Et profecto non video quomodo mulieres possint esse unum in Christo, cum ille ipse Christus & apostoli praeceperint, ut hic, qui vult esse perfectus & vitam aeternam ingredi, uxorem relinquat; & laudant propterea eunuchos, qui se castrarunt ob regnum coelorum, mulieres non attingentes. Christus etiam uxorem non duxit; apostoli ductas reiecerunt, & aliis suaserunt, ut manerent sicut illi, addentes, eum demum vere Christo placiturum, qui se matrimonio non copulaverit. Insuper ut omne idem removerent attestati sunt, bonum esse mulierem non tangere.

XLIII.

Obtrudunt alii & hunc locum: Mulier cum parit, dolorem habet; cum vero peperit, gaudet quod homo natus est in mundum. Quia vero & puellae nascuntur, evincere hinc student & mulieres esse homines. Sed quae mater unquam gavisa est nata filia? Nulla certe: & magnus ille Ochinus Anabaptistarum Corypheus in dialogis suis scriptum reliquit: Mulieres natis filiabus non laetari; & matres hoc ipsae affirmant, nec mirum. Cum enim, ut Aristoteles ait, mulier sit monstrum in natura, vel, ut Plato ait, magis animal irrationale quam rationale, quae mater ex hoc partu gaudere potest, praesertim cum scriptura tradat mulierem per generationem filiorum salvari, non filiarum? Intelligendus ergo hic locus: Mutier, cum peperit filium, gaudet quod homo natus est, qui natus est generis masculini, nec ad feminas torqueri potest. Circumspice denique omnia totius sacrae scripturae loca, ubi vocabulum homo extat, cum fere sint innumerabilia, & invenies semper tantum masculos intelligi. Quare & hoc loco. Si secus erit unum exemplum, perdant me mulieres.

XLIV.

Nec hic praetereundum est illud argumentum quod proferre solent, Christum Lucae 8. excitasse a mortuis puellam, mulieres ergo resurrecturas. Non animadverterunt acutuli isti, quid ibi a Christo dicatur, nempe: Non mortua est puella, sed dormit. Quid haec verba aliud innuunt, quam si mortua fuisset, iam eam non resurrecturatn. Dormiebat ergo tantum Christi testimonio puella, nec adhuc mortua erat, ut vulgus opinabatur, quare non mirum eam surrexisse. Ideo & Christus ibidem praecepit omnibus ne dicerent quod factum erat, ne forte mulieres hinc exemplum capientes resurrectionem etiam ad se pertinere existimarent. E contra cum adolescentein suscitavit non prohibuit, sed ut Evangeiista scribit: & exiit hic rumor in universam Iudaeam & in omnem finitimam regionem. servus quoque ad Iairum veniens & significans filiam ipsius mortuam esse, addidit: Ne vexes magistrum, quod hanc ob causam dixit, quia sciebat pvellis vel feminis semel mortuis frustra Christi auxilium implorari, cum nec in novissimo die sint resurrecturae. Legimus de Beato Germano Britonano, Episcopo, eum insigni miraculo asinum e mortuis excitasse, ut autem nemo inde ratiocinari potest asinos resurrecturos, nisi & ipse sit asinus; sic nec ex hac puella de reliquis valebit argumentum.

XLV.

Iam pergamus. Scriptura manifeste inquit, caput Christi esse Deum, sicut virum caput mulieris. Iam Anabaptistae nolunt concedere, Christum esse Deum propterea quod eius caput sit Deus; mulier ergo hac ratione non erit homo, quod caput eius. Sit homo, aut si homo est, concedant quoque Christum Deum esse & erit inter nos concordia.

XLVI.

Iidem Anabaptistae nolunt baptizare infantes, quod nullum praeceptum nec exemplum habeant, quod eos Christus vel apostoli baptizaverint. Cur ergo mulieribus porrigunt sacramentum eucharistiae, cum quoque nec exemplum nec praeceptum habeant, quod iis vel Christus vel apostoli porrexirint aut porrigere iusserint? Nulla profecto in eis est ingenuitas aut sinceritas. Et nulla alia causa est quod corpus Domini salutare mulieribus nunquam datum fuerit quam quod hoc corpus pro iis non est passum, nec ad eas pertinet. Sed baptismus pertinet ad illas, inquiunt, cur non ergo & aliud sacramentum? Nam mulierum baptizatarum habemus exempla, ut Lydiae. Audio. Sed concedam hoc illis argumentu(m), quando mihi quoque concesserint ab uno sacramento ad aliud argumentari: baptismum pertinere ad infantes, cum circumcisio pertinuerit; at si hoc factum, erit & illud.

XLVII.

Scio quidem in scripturis reperiri exempla baptizatarum mulierum, sed cum Papistae & campanas & templa baptizent, an ea propterea sunt homines? Respondeo autem omnino esse contra praeceptum Christi, ut mulieres baptizentur. Nam Christus dicit: Qui crediderit & baptizatus fuerit salvus erit, non quae crediderit; nec articulus qui est generis communis, ut & femininum genus complectatur. Ad haec manifestum est baptismum successisse circumcisioni. Quomodo ergo baptizari possunt cum circumcisae non fuerint mulieres? Accedit quod Christus iusserat baptizare in nomine Patris, Filii, & Spiritus Sancti, qua forma nulla mulier baptizata legitur illegitimus ergo erit baptismus. Quare addo & istud, sicut per indulgentiam circumcisionem permisit Paulus christianis, quod tamen Christus non praeceperat, sic & baptismum initio mulieribus sed vitiose. Ideo & gratias agit Apostolus Deo, quod non multos baptizaverit, & addit, se non esse missum, ut baptizaret, sed ut Evangelizaret. Et cum non exemplis sed legibus sit iudicandum, sic exempla baptizatarum omnino nullius sunt valoris.

XLVII.

Quid aiunt alii? Christus quam primum a mortuis resurrexit, ostendit se primo mulieribus. Quomodo ergo Christus ad eas spectare non potest? Sed replico, Christus quam primum nasceretur, ostendit se in stabulo bovi et asino, ergo pecora ad Christutn pertinent. O stupiditatem! Non animadvertunt miseri isti Christum nullam aliam ob causam initio mulieribus apparuisse quam ut eius resurrectio quam primum & quam citissime ubique divulgaretur. Cum enim mulieres sint garrulae, quae illae sciunt statim novit omnis civitas. Accedit quod mulier neque iure divino neque humano possit testari. Non ergo potuit Christus eas resurrectionis suae habere testes, cum testimonium earum sit invalidum. Ideo & Apostolus Thomas reliquis discipulis credere noluit Christum a mortuis resurrexisse, quod mulieres saltim illis hoc dixerant, imo & alii apostoli mulieres delirare putabant. Ita denique Christus resurgens sese mulieribus ostendit, ut noluerit, quae eum noscerent, licet prope ei astarent. Nam & propria mater filium noscere non potuit, sed putavit eum esse hortulanum, imo cum postea agnosceret, prohibuit Christus ne eum tangeret. Hinc apparet quomodo Christus feminas sua resurrectione honoraverit.

XLIX.

Clamant mulieres, loquimur, habemus rationem & animam rationalem, ergo sumus homines. Sed ego nego haec omnia. Nam & multae sunt aves, quae loquuntur, ut psittacus, pica, & asina Bileami locuta est, homo tamen non fuit. Et sine ratione loqui, nihil aliud est, quam non loqui. Eas autem loqui sine ratione inde apparet, quia iubet eas Apostolus tacere in ecclesia. Si enim rationaliter loqui possent, cur deberent tacere? Publica officia omnia illis legibus interdicta sunt; postulare in iudicio etiam prudentissime non permittitur; repelluntur in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria & criminali causa, nullam aliam ob rationem, quam quod rationem non habeant. Non enim sexus impedire posset, si ratio adesset, nec legimus uspiam Deum mulieri inspirasse animam, & ipsi Anabaptistae editis scriptis fatentur & probant, mulieres animam non habere. Et etiamsi mulieres rationem haberent, tamen haec eas homines non efficeret, cum & angeli & Diabolus animam rationalem habeant & loquantur, homines tamen non sunt. In Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ait Apostolus, tamen Ebionitae negant hanc efficere ut Christus sit Deus; nec ergo & anima rationalis mulierem efficeret hominem, quamvis eam haberet. Animadvertit hoc doctissimus Cardinalis Hosius, qui negavit animam rationalem hominem constituere. Nam & bestiae habent talem animam, cum Deus nos ad eas remittat, ut rationem ab ipsis discamus, dicens: Estote prudentes sicut serpentes & simplices sicut columbae; item: I piger ad formicam. Sed sola cognitio Dei facit hominem, qua reliqua animantia carent. Quod si quis contendere velit mulieres Deum cognoscere, fateri cogetur eas hanc cognitionem a viris communicatam habere. Nam scriptum est, mulier si quid vult scire, a viro discat. Ut autem divinitas Christi, a Patre communicata, Christum non facit Deum, sic nec cognitio communicata mulierem hominem.

L.

Nec curo illud ultimum omnium mulierum effugium: omne simile gignere sibi simile, necesse ergo esse, ut mulier sit homo, quandoquidem hominem procreet. Nam si hoc verum, mentiuntur Anabaptistae, Christum non esse verum Deum. Pater enim si filium genuit, Deum genuit sibi similem. In procreatione cum filius nascitur, pater gignit sibi simile, nec est hic mater respicienda, quae causa efficiens non est, sed tantum instrumentum, nasciturae proli. Nullam vitae formam addit, ut physici dicunt. Si vero filia nascitur, iam non simile, quia haec est monstrum, cum natura semper tendat ad optima & malit masculum procreari, quam feminam, ut philosophi testantur. Nec mirum, cum ex equo & mulo quoque nascatur asinus, ex stercore equino scarabei, ex pinguedine pediculi, ita ut simile de simili saepe fallat.

LI.

Probavi, opinor, quinquaginta invictissimis sacrarum literarum testimoniis, mulierem non esse hominem, nec eam salvari. Quod si non effeci, ostendi tamen universo mundo, quomodo huius temporis haeretici, & praesertim Anabaptistae & Papistae, sacram soleant explicare scripturam, & qua utantur methodo ad stabilienda sua execranda dogmata. Prudenti satis. Imprudentes autem mulierculas oratas volo, ut me pristina sua benevolentia & amore complectantur, quod si noluerint, pereant bestiae in secula seculorum. Satis gloriae & ex hoc tractatu habeo, quod in posterum, more aliorum, haereticus sim futurus, si non bonae famae, tamen magnae.

FINIS


Wijngaards Institute for Catholic ResearchThis website is maintained by the Wijngaards Institute for Catholic Research.

The Institute is known for issuing academic reports and statements on relevant issues in the Church. These have included scholars' declarations on the need of collegiality in the exercise of church authority, on the ethics of using contraceptives in marriage and the urgency of re-instating the sacramental diaconate of women.

Visit also our websites:Women Deacons, The Body is Sacred and Mystery and Beyond.

You are welcome to use our material. However: maintaining this site costs money. We are a Charity and work mainly with volunteers, but we find it difficult to pay our overheads.


Visitors to our website since January 2014.
Pop-up names are online now.



The number is indicative, but incomplete. For full details click on cross icon at bottom right.


Please, support our campaign
for women priests
Join our Women Priests' Mailing List
for occasional newsletters:
Email:
Name:
Surname:
City:
Country:
 
An email will be immediately sent to you
requesting your confirmation.

 

Please, credit this document
as published by www.womenpriests.org!